- MOLAE
- MOLAEDeae quaedam antiquitus dictaesunt filiae Martis, quas in Romanorum comprecationibus nominari solitas tradit Gell. l. 13. c. 23. Has Turnebus indigitari censet de nomine Molarum, quod Mars, ut molis fruges, sic bellis homines frangat ac comminuat. Mosellanus vero nominis originem a molimine deducit, h. e. sollicitis conatibus ipsius belli apparandi: Mars enim pro bello Latinis, ut notum. Virg. l. 6. Aen. v. 165.Aere ciere vires, Martemque accendere cantu.Molarum usus, antequam hominibus innotuisset, fruges in pilis torrebantur, et saxis frangebantur. Unde Servius ad illud Virgilii Aen. l. 1. v. 183.Et torrere parant flammis et frangere saxo:Apud maiores, inquit, nostros Molarum non erat usus, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi, unde et Pinsores dicti sunt, qui nunc Pistores appellantur. Primo itaque torrebant fruges, inde pilis pinsebant: Quam ob causam, sequentibus temporibus, cum asinariae iam haberentur Molae, quotannis Romase feriis Vestalibus 5. Id. Iun. Molae sertis ac floribus ornabantur, et quioscebant; in memoriam pristini temporis, quô farra solummodo in furnis Vestae, hoc est, ignis beneficio torreri consueverant, quoque asini, Deae huius beneficiô, a Molis circumagendis immunes erant. Vide Ovid. Fast. l. 6. Postea Molae excogitatae sunt, quarum usum antiquum admodum esse, docet Plin. l. 7. c. 56. cum Cererem homines primam molere docuisse refert: quod Stephanus de Urb. Mylanti cuidam adscribit, in voce Μυλαντία Cette Heroicis temporibus iam cognitas fuisse, ex Hom. Od. 11. v. 105. patct, ubi in horto Alcinoi Molae meminit, cum ait:Αἱ μὲν ἀλετρεύουσι μύλης ἐπί μήλοπα καρπὸν,Aliae quidem molunt sub mola pomacei coloris frugem.Et quidem trusatiles primitus seu manuales fuêre, quae circumactae manuum agilitate et robore fruges terebant, A. Gell. l. 3, c. 3. Fiebat id itidem a Pistoribus, qui non tantum panem tum faciebant, sed etiam fruges Molis frangebant. Pomponius Comicus. Cum neque molis molui, neque palmis pinsui: Eusebius in Chron. Paulus ad molas manuarias Pistorem se locavit, etc. His Asinariae successêre; transiitque id laboris genus ab hominibus ad bruta, Asinos videlicet qui Molas versabant, tectis capitibus velatâ facie, ut apparet ex Appuleio Metam l. 9. In quorum locum cum mali servi quandoque poenae locô Molis applicarentur, ut Terentius docet Andriâ Actu 1. sc. 2. et hi nomine Asinorum appellari, et Molae ipsae praesepia dici solitae sunt: quamvis non tantum molarii servi, sed quilibet alii stationem in domibus privatis dominorum habuisse, quae praesepe diceretur, videantur, ex Varrone de R. R. l. 1. c. 2. Tandem in Asinariarum locum Aquariae institutae sunt, quales iuxta flumina, quorum impeturotae circumaguntur, passim hodie videmus. Quae qua ratione confici debeant, docet Vitruvius Architect. l. 10. c. 10. et meminit Zeno Imperator l, 10. C. de Aquaed. Valentinianus item et Valens Augg. C. Theodos. de Canone frumentario Urbis Romae l. 4. Ubi notat Iac. Cuiacius, Aquariae molae rotis sublevatis in versisque suppeditatam fuisse aquam, eique muneri iunctos asinos, equos et equas. Harum Molarum usum non ita recentem esse, ut quidam arbitrantur, tum ex Palladio l. 1. c. 42. ubi praecipit, Ut si aquae copia patiatur, fusuram balnearum suscipiant pistrina, ut ibi formatis aquariis molis, sine animalium vel hominum labore, frumenta frangantur. Hodie variis in locis, Belgio inprimis, aliud Molarum quoque viget genus, quae ventô circumaguntur, in aere suspensae; quarum usus non exiguus in locis aridis, obsidionibus item Urbium etc. Habuit autem et Mola olim suum Numen Deumque tutelarem, teste Polluce Onomast. l. 7. c. 33. tit. 8. Μυλωθρὸς, μύλων, μύλη, προμυλαῖα Θεὸς καὶ ἔυνοςτος., Molitor, Mola, Pistrinum, Dea molaris et benevola. Sed et Promylius Deus semper ante eas collocabatur, ob suavem alimoniam. De ornatu earum in Vestalibus feriis supra: Nec omittendum, in somniis Molam visam, durorum et difficilium negotiorum solutionem, et fidelem servum portendere, olim fuisse creditum, ut tradit Artemidorus Omneirocrit. l. 2. c. 47. Servi Molitores, ad usum rusticum parati, memorantur Ulpiano l. 12. §. 5. ff. de instr. vel instrum. leg. et Pomponio in Pistore. Plura vide apud Tiraquellum Comm. ad Alexandrum Neapolit. Genialium dier. l. 3. c. 11. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. Iac. Oiselium ICtum Notis in A. Gellium l. 3. c. 3. Pignorium Comm. de Servis etc. ut et infra in vocibus Pistor et Pistrinum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.